Latin
THEOREMA. I
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
Constitutione autem tum huius tum antecedentis aequalitatis bene agnitâ, sunt duo latera à quibus quadrato-quadratorum differentia applicata ad aggregatum cuborum facit B bis: quadratum verò differentię laterum multatae ipsâ B, ablatum ex eiusdem B quadrato, relinquet D planum, siue Eplanum: &fit a plano-planum ex applicatione cubi à D plano, ad differentiam quadrupiam quadratorum a D &B. &A est latus vnum. hic majus, illic minus. In serie verò quatuor continuè proportionalium B bis est differentia illarum omnium alternè sumptarum.