# De aequationum recognitione et emendatione 98-2

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, THEOREMA. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/98-2

Constitutione autem tum huius tum antecedentis aequalitatis bene agnitâ, sunt duo latera à quibus quadrato-quadratorum differentia applicata ad aggregatum cuborum facit B bis: quadratum verò differentię laterum multatae ipsâ B, ablatum ex eiusdem B quadrato, relinquet D planum, siue Eplanum: & fit a plano-planum ex applicatione cubi à D plano, ad differentiam quadrupiam quadratorum a D & B. & A est latus vnum. hic majus, illic minus. In serie verò quatuor continuè proportionalium B bis est differentia illarum omnium alternè sumptarum.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
