Latin
iv
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione iv
Unproofread scanNot analysed yet
Immortalitate dignissimi, &incomparabilis Herois Henrici Magni eius nominis quarti, Galliarum &Nauarrae Regis Christianissimi rebus gestis, &admirandâ virtute, toti terrarum orbi innotuit: qui Caroli Albretij, Gallicanae militiae Tribuni (Connestabilis patrio idiomate) &Ducis Alani cognomento Magni stirpe oriundus, pari secum indidem abes gradu: quum Alanus Ioannem Nauarrae Regem, filium maiorem, Henrici Scagni ex matre, &Stephanum minorem, vestrum (VIRNOBILISS.) ex patre proauum, fratres genuerit. SCagna quidem sunt haec generis vestri &superba nomina, quibus non minor ex eo quoque accedit gloriae cumulus, quod super alios Principes praedicandum, semper Foelicem &Augustum Henricum Scagnum, ita ab incunabilis instituerit &educarit Illustrissimus &piae memoriae auus tuus, vt rerum humarum Arbiter, adeoque orbi vniuerso regendo, omnium qui hactenus extitere dignissimus, vnanimi hominum &nationum consensu sit habitus. quis nominis Albretij omen foelix faustumque in hoc principe non veneretur, qui inter arma &militares tumultus, ab Illustrissimi nominis &foelicissimae memoriae auo tuo, ita est educatus, vt non minus pacis artibus, rebus sua virtute compositis, quam armis &militari gloria, intestinis odijs adhuc miserè diuexatâ hac republica, alios Principes antecelleret. quoties Vindicem &Conserua. torem suum agnoscet Gallia Henricum SCagnum, toties Illustriss.