# De aequationum recognitione et emendatione iv

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/iv

Immortalitate dignissimi, & incomparabilis Herois Henrici Magni eius nominis quarti, Galliarum & Nauarrae Regis Christianissimi rebus gestis, & admirandâ virtute, toti terrarum orbi innotuit: qui Caroli Albretij, Gallicanae militiae Tribuni (Connestabilis patrio idiomate) & Ducis Alani cognomento Magni stirpe oriundus, pari secum indidem abes gradu: quum Alanus Ioannem Nauarrae Regem, filium maiorem, Henrici Scagni ex matre, & Stephanum minorem, vestrum (VIRNOBILISS.) ex patre proauum, fratres genuerit. SCagna quidem sunt haec generis vestri & superba nomina, quibus non minor ex eo quoque accedit gloriae cumulus, quod super alios Principes praedicandum, semper Foelicem & Augustum Henricum Scagnum, ita ab incunabilis instituerit & educarit Illustrissimus & piae memoriae auus tuus, vt rerum humarum Arbiter, adeoque orbi vniuerso regendo, omnium qui hactenus extitere dignissimus, vnanimi hominum & nationum consensu sit habitus. quis nominis Albretij omen foelix faustumque in hoc principe non veneretur, qui inter arma & militares tumultus, ab Illustrissimi nominis & foelicissimae memoriae auo tuo, ita est educatus, vt non minus pacis artibus, rebus sua virtute compositis, quam armis & militari gloria, intestinis odijs adhuc miserè diuexatâ hac republica, alios Principes antecelleret. quoties Vindicem & Conserua. torem suum agnoscet Gallia Henricum SCagnum, toties Illustriss.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
