Latin
ALEXANDER ANDERSONVS
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione vii
Unproofread scanNot analysed yet
MAIMESEOS Vui STVDIOSOS. ESTITVTAM Mathematicam Analysin, Praeceptori Francisco Vietae debetis φιλομαθεις, quam suis regulis &praeceptis suo modo concinnatam, in varia digessit opuscula, quorum quidem nomenclaturam Isagogicis praemissam cernitis. Sed quaedam siue prae DANIcepti &immaturo Autoris fato (nobis certè iniquissimo) non dum absoluta vel perpolita, vel etiam (vt erat Authoris ingenium.) inchoata, (qui quidem pro singulari quâ pollebat animi sagacitate, multa apud se praemeditata, debitoque ordine mente digesta, sed nondum scriptis consignata, ob grauiora fortassis quae pro Republica incumbebant munia, suis nominibus tanquam confecta insignire solebat. )vel alicubi etiamnum latentia, nostras nondum manus attigêre. Haec autem, quorum iam vobis copia conceditur, licet exactissimam Autoris limam nondum haud dubiè passa, à tanto tamen viro etiam vel ruditer procusa, toti Mathematicorum scholae vltissima, &vt nihil in hoc genere simile aut secundum hactenus visum, gratissima, diutius ab eruditorum hominum conspectu, in latebris delitescere, scelus publico dignum odio duxi. Si quid inde capiunt vestra studia emolumenti, aut animus ex tam variâ &iucundâ speculatione oblectamenti, quas debituri gratias, lacobo Alelmo Christianissimi Galliarum &Nauarrae Regis LVDOVICI XIII.