# De aequationum recognitione et emendatione viii

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, ALEXANDER ANDERSONVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/viii

Architectonicae militaris ἀρχιμήδει dignissimo, viro in hoc studiorum genere apprime versato, omnes persoluite: qui quidem Vietae aduersaria liberrimè mecum communicauit, ex quibus haec sunt deprompta, cuique me hoc nomine, vobiscum arctè obstrictum profiteor, nec dubito, nisi grauioribus pro principe & patria distractus esset curis, quibus summa cum laude perfungitur, quin & alia eiusdem viri aeter num victura monumenta, in lucem proferret. non est quod meum ego hic insinuam laborem, qui tamen nonnullus, in recensendo quo vsus sum exemplari, non paucis in locis deprauato, quibusdam etiam mutilo: singulae namque aequa tiones, tum exemplorum notae epilogisticae, nouo subijciendae erant examini, quô quidem pluribus quibus sparsim scatebant mendis, sunt expurgatae. quae vero in textu deesse visa, quâ potui fide pro sensus exigentia à me restituta sunt, (ne hęc fortassis vt nunc mos inualuit, quasi praeter veritatem dicta, ad fastum & iactantiam potius tranantur, quam studium in vos meum, quoties de publico bene merendi conceditur occasio, interpretentur.) iudicio vestro hic subijcientur: cui errata quoque submittimus Typographica, quae quidem non pauca irrepsere. quamuis in hoc quoque opere dirigendo, non leue mihi impositum fuerit negotium. Si quid denique hic parum exactum, aut seueriore ipsius Autoris examine minus fortassis probatum, prę properum & pręceps eiusdem fatum, aut etiam nostram culpate in vos animi propensionem, qui ita hęc in vestrum vsum euulgare maluimus, quam tot, tamque egregia diuini ingenij monumenta, hoc solo opere contenta, nostris scrinijs in priuatum nostrum bonum recondita, iacere. VALETE.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
