Latin
CAPVT. III
François Viète, De aequationum recognitione et emendatione xiii
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. III. Ffectorum sanè quae adaequantur quadratorum constitutio, ex Zeteticis dignoscitur probè: sunt autem Aequationum huiusmodi tres species: Καταρατική, Ἀπορατική, Ἀμφίβολος. Tribus itaque Theorematis de earum constitutione, Aualysta ita poterit ratiocinari. RATAPATIRHS. THEOREMA. Si A quadratum plus B in A, aequetur Z quadrato: sunt tres D proportionales radices, quarum media est Z, differentia vero extremarum B, &fit A minor extrema. Ex zetetico si placet: Data media trium proportionalium linearum rectarum, &differentiâ in terextremas, inuentire minorem extremam Quae enim in lineis rectis locum habent comparationes, easdem ad Radices quascunque, simplices, planas, solidasue, aut vlterioris ordinis homogenas, posse aptari, disseruit Campanus, in libro de proportione. Sit igitur data Z media trium proportionalium, B differentia extremarum, &oporteat inuenire minorem extremam. Esto illa A. maior igitur erit A plus B. ducatur minor in maiorem, fit A quadrarum plus Bin A. Et vero quando sunt proportionales, quod fit sub extremis aequatur mediae quadrato, igitur A quadratum plus Bin A, aequale est Z quadrato: id autem ipsum est quod ordinatur. 1 Q. 10. N. aequatur 144. Est L. 144. media inter extremas differentes per 10. &sit. IN, minor extrema ex serie trium proportionalium. 8. 12. 18.