# De aequationum recognitione et emendatione xvii

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/xvii

CAPVT V. Vae autem cubicę affectionibus sub quadrato obuoluuntur aequationes, iisdem fere terminis constant, quibus in affectionibus sub latere, vt ex Zeteticis similiter clarum fit: quô pertinebunt trina quoque item enuncianda Theoremata. ATOPATIKHS. THEOREMA. I. CIA cubus minus B in A quadratum, aequetur B in Z quadratum: sunt quatuor continuè proportionales, quarum prima maior minorue inter extremas est B, aggregatum vero secundae & quartę est Z, & fit A aggregatum primae & tertiae. Ex zetetico. Data prima & aggregato secundae & quartae in serie quatuor continue proportionalium, inuenire aggregatum primae & tertiae. Sit data prima B, maior minorue inter extremas, aggregatum vero secundae & quartae Z, in serie quatuor continuè proportionalium, oportet inuenire aggregatum primae & tertiae. Sit illud A, tertia igitur erit A minus B, est autem vt A ad Z, ita B. ad B quare in erit secunda, quum sit vt aggregatum primae & tertiae, ad aggregatum secundae & quartae, ita prima ad secundam. at rectangulum sub primâ & tertiâ, aequabitur secundae quadrato B in A (aequabitur B quadrato in Z quadratum itaque omB quadrato quadrang. nia multiplicentur per A quadratum, & diuidantur per B: igitur A cubus aequabitur B in Z quadratum, id autem est quod B in A quadratum ordinatur. Si IC. –8 Q aequetur 12168. sunt quatuor continuè proportionales, quarum prima inter extremas est 8. aggregatum vero secundae & quartae l. 12168.

---

François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione.
