Latin
CAPVT
François Viète, In artem analyticem isagoge 13
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ideo homogeneum sub datâ mensura de potestate à suo genere vel ordine designatâ enuncietur, purè si quidem ea pura est ab adfectione, sin eam comitantur adfectionum homogenea, indicatâ tum adfectionis, tum gradus symbolo, vnâ cum ipsâ, quae cum gradu coëfficit, adscititiâ magnitudine. Atque idcirco si accidat homogeneum sub datâ mensurâ immisceri homogeneo sub gradu fiat Antithesis. Antithesis est eùm adficientes adfectáue magnitudines ex vnâ aequationis parte in alteQuo opere aequalitas non immutatur. Id ram transeunt sub contrariâ adfectionis notâ. autem obiter est demonstrandum. Antithesi aequalitatem non immutari.