Latin
PROPOSITIO III
François Viète, In artem analyticem isagoge 14
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde etiam Analogismus ordinatus definiatur, series trium quatuorume magnitudinum ita effata in terminis siue puris siue adfectis, vt omnes dentur pręter eum de quo quęritur, eiusue potestatem &parodicos ad eam gradus. 14 Denique aequalitate sic ordinatâ sordinatóue Analogismo sua munia impleuisse Zeteticem existimato. Zeteticem autem subtilissimè omnium exercuit Diophantus in ijs libris qui de re Arithmeticâ conscripti sunt. Eam verò tanquam per numeros, non etiam per species, quibus tamen vsus est, institutam exhibuit, quò sua esset magis admirationi subtilitas &solertia, quando quae Logistae numeroso subtiliora adparent, &abstrusiora, ea vtique specioso familiaria sunt &statim obuia. De Theorematum per Poristicem examinatione. CAPVT VI. conceptáque suae inuentionis DErfectâ Zetesi confert se ab hypothesi ad thesim Analysta *Theoremata in artis ordinationem exhibet, legibus κτὰ πάντος, κατʼ ἀὐτὸ, καθʼ ὅλου πρῶτον οbnoxia. Quae quanquam suam habent ex Zetesi demonstrationem &firmitudinem, attamen legi syntheseos, quę via demonstrandi censetur λογικωτέρη, subiiciuntur, &,si quando opus est, per eam adprobantur magno artis inuentricis miraculo. Atque idcircò repetuntur Analyseos vestigia. Quod &ipsum Analyticum est, neque propter inductam sub specie Logisticem iam negociosum. Quod si alienum proponitur inuentum, vel fortuitò oblatum, cuius veritas expendenda &inquirenda est, tunc tentanda primùm Poristices via est, à quâ deinceps ad synthesim fit facilis reditus, vt eâ de re prolata sunt à Theone exempla in Elementis, &Apollonio Pergeo in Conicis, ac ipso etiam Archimede varijs in libris. De officio Rhetices.