Latin
PLANVM
François Viète, In artem analyticem isagoge 16
Unproofread scanNot analysed yet
Potestatum porro quarumcumque, siue purarum siue (quod nesciuerunt veteres, neque noui) adfectarum tradit Ars resolutionem. 24 Ad Exegeticem in Geometricis seligit &recenset effectiones magis canonicas, quibus aequationes Laterum &Quadratorum omnino explicentur. 25 Ad Cubos &Quadrato- quadrata postulat, vt quasi Geometriâ suppleatur Geometriae defectus, A quouis puncto ad duas quasuis lineas rectam ducere interceptam ab iis praefinito possibili quocumque intersegmento. Hoc concesso (est autem αἴτημα non δυσμήχανον) famosiora, quae hactenus ἄλογα dicta fuere, problemata soluit ἐντεχνῶς, mesographicum, sectionis anguli in tres partes aequales, inuentionem lateris Heptagoni, ac alia quotcumque in eas aequationum formulas incidunt, quibus Cubi solidis, Quadrato-quadrata plano-planis siue purè, siue cum adfectione comparantur. 26 Ecquis verò, cum magnitudines omnes sint lineae superficies, vel corpora, tantus proportionum suprà triplicatam, aut demum quadruplicatam rationem potest esse vsus in rebus humanis, nisi fortè in sectionibus angulorum, vt ex lateribus figurarum anguli, vel ex angulis latera consequamur? Ergo à nemine hactenus adgnitum mysterium angularium sectionum, siue ad Arithmetica, siue Geometrica aperit, &edocet Data ratione angulorum dare rationem laterum. Facere vt numerum ad numerum, ita angulum ad angulum. Lineam rectam curuae non comparat, quia angulus est medium quiddam inter lineam rectam &planam figuram. Repugnare itaque videtur homogeneorum lex. 29 Denique fastuosum problema problematum ars Analytice, triplicem Zetetices Poristices &Exegetices formam tandem induta, iure sibi adrogat, Quod est,