Latin
ZETETICVM XI
François Viète, In artem analyticem isagoge 32
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM XIII. Dato adgregato quadratorum, &differentiâ eorumdem inuenire latera. Sit datum adgregatum quadratorum D planum, &differentia eorumdem, B planum. Oportet inuenire latera Duplum igitur quadratum maioris erit D planum, plùs B plano. Iuxta doctrinam in lateribus iam ordinatum. Dato autem duplo datur simplum, &datis quadratis dantur quadratorum latera. Neque vero nouâ opus est ordinatione quando quae de lateribus adnotantur ad alias quascumque simplices magnitudines trahi posse vix exemplificandum fuit. Sit D planum 104, B planum 96, latus maius IN, IQ aequatur 100. Sit latus minus IN, 1Q aequatur 4.