# In artem analyticem isagoge 32

François Viète, In artem analyticem isagoge, ZETETICVM XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/32

ZETETICVM XIII. Dato adgregato quadratorum, & differentiâ eorumdem inuenire latera. Sit datum adgregatum quadratorum D planum, & differentia eorumdem, B planum. Oportet inuenire latera Duplum igitur quadratum maioris erit D planum, plùs B plano. Iuxta doctrinam in lateribus iam ordinatum. Dato autem duplo datur simplum, & datis quadratis dantur quadratorum latera. Neque vero nouâ opus est ordinatione quando quae de lateribus adnotantur ad alias quascumque simplices magnitudines trahi posse vix exemplificandum fuit. Sit D planum 104, B planum 96, latus maius IN, IQ aequatur 100. Sit latus minus IN, 1Q aequatur 4.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
