# In artem analyticem isagoge 34

François Viète, In artem analyticem isagoge, ZETETICVM XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/34

Itaque D solidum lidum, minùs B Cubo, aequabitur A plano ter in B & omnibus per 3 diuisis3B cubo aequatur A plano Dato autem Rectangulo sub lateribus, & differentiâ laterum, dantur latera. Datâ igitur differentiâ laterum, & differentiâ Cuborum inueniuntur latera Enimuerò differentia Cuborum à lateribus, multata Cubo differentiae laterum, si adplicetur ad triplum ipsius differentiae laterum, quod inde oritur planum, Rectangulum est sub lateribus. Sit B 4. D solidum 316. A planum sit 21. Rectangulum sub lateribus 7 & 3. Quod si ex differentiâ Cuborum, & Rectangulo inquireretur de differentiâ laterum. Vt si innotesceret A planum esse F planum at de B quaestio esset, sit illa A. Ita procederet aequalitas. A Cubus – F plano ter in A, aequatur D solido. Id est Cubus differentiae laterum plus solido triplo à rectangulo sub lateribus in differentiam laterum aequatur differentiae Cuborum. Quod animaduertisse fuit operepraecium. XX.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
