Latin
ZETETICVM VI
François Viète, In artem analyticem isagoge 49
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM VI. Inuenire numero duo quadrata distantia dato interuallo. Sit datum interuallum B planum. Oportet inuenire numero duo quadrata distantia per planum. Est igitur B planum quadratum à base trianguli rectanguli, &quaeruntur quadrata hypotenusae &perpendiculi rationalia, quae distabunt per datum basis quadratum. At vero basis proportionalis est inter differentiam perpendiculi &hypotenusae &adgregatum eorumdem laterum. Quare adsumatur quaecumque rationalis longitudo ad quam adplicetur B planum orietur quoque latitudo rationalis. Longitudo itaque ad quam facta adplicatio est, si quidem latitudine sit maior, erit differentia perpendiculi &hypotenusae, latitudo vero ipsa, adgregatum &è conuerso. Atque adeò habebuntur numero perpendiculum &hypotenusa. ALITER A quadratum sit quadratum vnum è quaesitis, vt pote quadratum perpendiculi. Ergo A quadratum, plùs B plano aequabitur quadrato, videlicet hypotenusae. Sit differentiâ inter perpendiculum &hypotenusam A quaillud abs A– D. Vnde sit D dratum, –D in A bis, –D quadrato aequabitur A quadrato, –B plano. Quâ aequalitate B planum ordinatâ 7–D quadrato Taequabitur A. B bo. Vnde THEOREMA. Si quadratum lateris primi circa rectum, multatum quadrato differentiae inter latus secundum &hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi lateri secundo circa rectum aequalis. ALITER E quadratum sit vnum è quaesitis, vt pote quadratum hypotenusae. Ergo E quadratum –B plano aequabitur alteri quadrato, nimirum quadrato perpendiculi. Sit abs E–D, vnde fit D differentiâ inter perpendiculum &hypotenusam. Ergo E quadratum, –D in E bis, –D quadrato aequabitur E quadrato, –B plano. D quadratum: J–B planum aequabitur E. Et omnibus bene ordinatis THEOREMA. Vnde In triangulo rectangulo, si quadratum vnius lateris circa rectum, plùs quadrato differentiae inter latus reliquum circa rectum &hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi hypotenusae aequalis. Aequè, Si quadratum lateris vnius circa rectum plùs quadrato adgregati ex latere circa rectum reliquo &hypotenusa adplicetur ad duplum illius adgregati, latitudo quae oritur erit ipsi hypotenusae aequalis. Vnde est, vt adgregatum hypotenusae &alterius laterum circa rectum, ad differentiam eorumdem, ita quadratum adgregati adiunctum multatumue quadrato lateris circa rectum reliqui, ad quadratum lateris reliqui adiunctum multatumue quadrato differentiae. Sit B planum 240 D6 si A J– seu 17 Ε ΣIS seu 23. Quadratum igitur