# In artem analyticem isagoge 49

François Viète, In artem analyticem isagoge, ZETETICVM VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/49

ZETETICVM VI. Inuenire numero duo quadrata distantia dato interuallo. Sit datum interuallum B planum. Oportet inuenire numero duo quadrata distantia per planum. Est igitur B planum quadratum à base trianguli rectanguli, & quaeruntur quadrata hypotenusae & perpendiculi rationalia, quae distabunt per datum basis quadratum. At vero basis proportionalis est inter differentiam perpendiculi & hypotenusae & adgregatum eorumdem laterum. Quare adsumatur quaecumque rationalis longitudo ad quam adplicetur B planum orietur quoque latitudo rationalis. Longitudo itaque ad quam facta adplicatio est, si quidem latitudine sit maior, erit differentia perpendiculi & hypotenusae, latitudo vero ipsa, adgregatum & è conuerso. Atque adeò habebuntur numero perpendiculum & hypotenusa. ALITER A quadratum sit quadratum vnum è quaesitis, vt pote quadratum perpendiculi. Ergo A quadratum, plùs B plano aequabitur quadrato, videlicet hypotenusae. Sit differentiâ inter perpendiculum & hypotenusam A quaillud abs A– D. Vnde sit D dratum, – D in A bis, – D quadrato aequabitur A quadrato, – B plano. Quâ aequalitate B planum ordinatâ 7–D quadrato Taequabitur A. B bo. Vnde THEOREMA. Si quadratum lateris primi circa rectum, multatum quadrato differentiae inter latus secundum & hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi lateri secundo circa rectum aequalis. ALITER E quadratum sit vnum è quaesitis, vt pote quadratum hypotenusae. Ergo E quadratum –B plano aequabitur alteri quadrato, nimirum quadrato perpendiculi. Sit abs E–D, vnde fit D differentiâ inter perpendiculum & hypotenusam. Ergo E quadratum, – D in E bis, – D quadrato aequabitur E quadrato, –B plano. D quadratum: J–B planum aequabitur E. Et omnibus bene ordinatis THEOREMA. Vnde In triangulo rectangulo, si quadratum vnius lateris circa rectum, plùs quadrato differentiae inter latus reliquum circa rectum & hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi hypotenusae aequalis. Aequè, Si quadratum lateris vnius circa rectum plùs quadrato adgregati ex latere circa rectum reliquo & hypotenusa adplicetur ad duplum illius adgregati, latitudo quae oritur erit ipsi hypotenusae aequalis. Vnde est, vt adgregatum hypotenusae & alterius laterum circa rectum, ad differentiam eorumdem, ita quadratum adgregati adiunctum multatumue quadrato lateris circa rectum reliqui, ad quadratum lateris reliqui adiunctum multatumue quadrato differentiae. Sit B planum 240 D6 si A J– seu 17 Ε ΣIS seu 23. Quadratum igitur

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
