# In artem analyticem isagoge 53

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/53

Inclinentur ad rectos angulos BF, FD, & connectatur BD, quae secetur bifariam ad rectos angulos à rectâ AH intercipiente ipsam BD in G, ipsam vero BF in A, Et centro A, internallo AB vel AD describatur circulus, ad cuius circumferentiam protrahatur BF in C. Dico factum esse quod oportuit. Ad datas enim BF FD tertiam proportionalem quaesitam esse FC, vt manifestum fit ex descriptione canonicâ trium proportionalium. Minus autem effectiones Canonicae sunt. Datis tribus lineis rectis inuenire Quartam proportionalem. Facere vt numerum ad numerum ita lineam rectam ad rectam de quâ quaeritur ceteris datis. Facere vt Quadratum ad Quadratum, ita lineam rectam ad rectam de quâ quaeritur ceteris datis. Facere vt lineam rectam ad rectam, ita Quadratum ad Quadratum lateris de quo quaeritur ceteris datis. Quae tamen si quando iuuant habentur ex Elementis. Sed neque sequentes effectiones omnino regulares sunt, at commendandae tamen propter frequentem carum vsum & impendium. PROPOSITIO VII. Datis trianguli rectanguli duobus lateribus circa rectum inuenire latus tertium. Opus Additionis Planorum. Docuit nempè Pythagoras, Quadrata à lateribus circa rectum aequari Quadrato lateris reliqui. Quod etiam principia Analytica arguunt ex ipsa descriptione trianguli. Traditum est enim ex Analyticis adgregatum duorum laterum, dum ducitur in differentiam laterum, facere differentiam Quadratorum. Adgregatum autem ex AD seu BA & AF est BF, Et differentia inter AD, seu AC, & AF est FC. BF autem ducta in EC facit Quadratum ex DF. Itaque Quadratum ex DF, est differentia Quadrati ex AD & Quadrati ex AF. Et per artis translationem, quae dicitur Antithesis, Quadratum ex AD est lumma Quadratorum ex AF & DF. Sint data duo latera trianguli rectanguli ipsum angulum rectum ambientia AF FD. Oportet inuenire latus tertium quod angulum rectum subtendit. Inclinentur igitur AF FD ad angulos rectos & connectatur AD. Dieo factum esse quod oportuit. Latus enim de quo quaeritur esse AD subtendens DFA rectum angulum trianguli, factum à datis AF, FD. VIII.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
