Latin
PROPOSITIO
François Viète, In artem analyticem isagoge 58
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Quadratum à mediâ proportionali inter basim trianguli rectanguli &perpendiculum eiusdem, proportionale est inter Quadratum basis, &Quadratum hypotenusae multatum ipso basis Quadrato. Vel etiam inter Quadratum perpendiculi, &Quadratum hypotenusae multatum ipso perpendiculi Quadrato. Sit triangulum rectangulum ABC, media verò inter latera circa rectum AC BC sit. CD. Dico Quadratum ex CD proportionale esse inter Quadratum ex AC &Quadratum ex AB mimis Quadrato ex AC. Quoniam enim proportionales sunt AC CD BC, ideo proportionalia quoque sunt quae ab iis fiunt Quadrata. Videlicet Quadratum ex AC, Quadratum ex CD, Quadratum ex BC. Ipsum autem Quadratum ex BC per interpretationem est Quadratum ex AB minùs Quadrato ex AC. proportionale esse inter quadratum ex BC, Vel etiam dico Quadratum ex CD &quadratum ex AB, minùs Quadrato ex BC. Cum sint proportionalia, vt iam adnotatum est, Quadratum ex AC, Quadratum ex CD, Quadratum ex BC. Ipsum autem Quadratum ex AC per interpretationem sit Quadratum ex AB minùs Quadrato ex BC. CONSECTARIVM AD MECHANICEM PLANOplani sub Quadrato negati de Quadrato-quadrato. Itaque si B Quadratum in A Quadratum, minùs A Quadrato-quadrato, aequetur. D Quadrato-quadrato. Intelligetur B hypotenusa trianguli rectanguli. D, media inter perpendiculum &basim. Et ex mediâ &hypotenusa quaeretur A basis vel perpendiculum. Vt hic ex datis AB DC quaeretur AC vel BC. Cum ex resolutione analogismi primò positi, Plano-planum sub Quadrato, ex AB &Quadrato &AC, aequetur Quadrato-quadrato ex CE. minùs Quadrato-quadrato ex AC, Vel etiam ex resolutione analogismi secundo loco expositi, Planoplanum sub Quadrato ex AB &Quadrato ex BC. minùs Quadrato-quadrato ex BC aequetur Quadrato-quadrato ex DC. XVI.