Latin
PROPOSITIO
François Viète, In artem analyticem isagoge 59
Unproofread scanNot analysed yet
Et verò Propositio haec inter Canonicas adscribitur quoniam, parasceue est ad Mechanicem Quadrato-quadrati adfecti sub Quadrato. Itaque magis est vt ipsum opus integrum prae oculis subiiciatur. Propositum igitur esto Data prima trium proportionalium &eâ cuius Quadratum aequale est adgregato Quadratorum secundae &tertiae inuenire proportionales. Sit data prima trium proportionalium AB, Quae verò potest quadrata singulas reliquas BC. Oportet inuenire secundam &tertiam. Inclinentur ad angulos rectos AB BC, &secetur AB bifariam in D, ¢ro D interuallo DC describatur circulus abscindens ipsam AB productam hincinde in punctis E, F, &sit, E punctum versus B, &F versus A, &fiat AE diameter alterius circuli, ad quam producatur BG. Dico proportionales de quibus quaeritur esse GB quiBE terdem secundam, tiam. Proportionales enim esse AB, BG, BE imprimis constat vel ex canonico trium proportionalium diagrammate. Superest igitur vt subtensa GE aequetur ipsi BC datae. Id autem ita fit manifestum. Quoniam enim FD DE sunt aequales ex constructione, nam vtraque semidiameter est circuli primum descripti, &aequales quoque ex constructione AD DB, Ergo fiunt quoque aequales FA BE. Et rursus aequales FB AE, factâ subductione &additione aequalium ab aequalibus. Media autem proportionalis inter EB BF est BC ex praedicto canonico diagrammate. Media quoque inter EB &AE id est ipsam BF est GE. Quare ipsa GE eadem est quae BC. Quod ostendisse oportuit. Ad datam igitur AB primam, &BC potentem Quadrato duas reliquas, Inuentae sunt tres proportionales AB BG BE. Quod faciendum erat.