# In artem analyticem isagoge 60

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/60

quam facit mediae Quadratum adplicatum basi. Qua in serie datur prima & per propositionem XV. adgregato Quadratorum à duobus reliquis. Itaque dabuntur duae reliquae Itaque in canonicarum Est autem Mechanice Quadrato-quadrati adfecti sub Quadrato. numerum adscribitur. Quâ de causà opus ipsum integrum consentaneum est exhibere, Propositum igitur esto Data base trianguli rectanguli, & mediâ inter hypotenusam & perpendiculum, exhibere ipsum triangulum. Sit data AC basis trianguli rectanguli & data quoque CE media inter hypotenusam & perpendiculum. Oportet exhibere ipsum triangulum. Ad datam AC adplicetur Quadratum ex CE faciens latitudinem, CF. Deinde inclinetur CF perpendiculariter ad AC sectâque AC bifariam in D, describantur proportionales CE CF CG. Et fiat AE diameter circuli, è cuius circumferentiâ cadat perpendiculum BC. Dico ACD triangulum esse de quo quaeritur, cuius videlicet bass est ipsa AC data. Cum autem sit vt AC ad AB, ita BC ad BE, id est CF, vt opus indicat, & antecedens demonstrauit. CE vero media sit inter AC & CF, consequens est mediam quoque esse CE inter AB & BC. Quare factum est quod oportuit. Idem autem Problema potuit ita enunciari. Datâ mediâ trium proportionalium, & eâ cuius Quadratum aequase est differentiae, Quadratorum ab extremis, Inuenire extremas. Vt hic datâ AC, & CE, inueniuntur AB, BC.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
