Latin
PROPOSITIO XIX
François Viète, In artem analyticem isagoge 61
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. Si Quadratum mediae inter basim &perpendiculum trianguli rectanguli adplicetur ad hypotenusam, Quae oritur latitudo erit proportionalis inter duo segmenta hypotenusae, quorum primi Quadratum adiectum Quadrato latitudinis aequat Quadratum basis. Secundi vero Quadratum eidem Quadrato latitudinis adiectum, aequat Quadratum perpendiculi. Sit Trianguli rectanguli hypotenusa quidem AB, basis AC, perpendiculum BC, media inter basim &perpendiculum, BE, cuius quadratum adplicatum ad Cadat autem CD perpendiculariter à puncto AB faciat latitudinem BF.