Latin
PROPOSITIO XIX
François Viète, In artem analyticem isagoge 62
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in serie datur media &adgregatum extremarum. Ac Quadratum quidem latitudinis praedictae, adiunctum Quadrato vnius è segmentis hypotenusae efficit Quadratum vnius è lateribus circa rectum. Adiectum verò Quadrato segmenti alterius efficit Quadratum quoque lateris reliqui. Est autem Mechanice Plano-plani sub Quadrato negati de Quadrato-quadrato. Itaque in canonicarum numerum adscribitur. Quà de causa opih ipsum integrum consentaneum est exhibere. Propositum igitur esto Datâ hypotenusa trianguli, &media proportionali inter latera circa rectum, exhibere ipsum triangulum. Sit data AB hypotenusa trianguli, Et data quoque AC media proportionali inter latera circa rectum. Oportet exhibere ipsum triangulum. Ad datas AB, AC inueniatur tertia proportionalis AD, &fiat AB diameter circuli, in quam ad rectos angulos demittatur è circumferentiâ recta FE ipsi AD aequalis, &subtendantur AF. FB. Dico ipsa AF FB esse latera circa rectum quaesita, atque adeo triangulum, de quo quaeritur esse AFB, cuius quidem hypotenusa est AB data. Similia namque triangula rectangula sunt FEB AFB. Itaque est vt FE ad AF ita FB ad AB. Sed ex constructione est FE id est AD ad AC ita AC ad AB. Quare AC proportionalis est inter AF FB. Ad datam itaque AB hypotenusam &AC mediam proportionalem inter latera circa rectum exhibitum est ipsum triangulum AFB. Quod facere oportebat. Idem autem Problema ita potuit concipi. Datâ mediâ trium proportionalium &eâ cuius quadratum aequale est adgregato Quadratorum ab extremis, Inuenire extremas. Vt hic datis AC media &AB potente extremas quadrato inueniuntur ipsa it. r. extremae AF FB. FRRRCEAE