Latin
PROPOSITIO I
François Viète, In artem analyticem isagoge 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I. CI duae lineae rectae ab eodem puncto extra circulum eductae ipsum seOcent, vna per centrum, altera secus, pars autem exterior eius quae ducitur per centrum minor sit proportionali inter alterius partem interiorem &partem exteriorem, Potest ab eodem puncto duci illa proportionalis, ita vt incidat circulo, &vlteriùs porrecta eum quoque circulum secet. Circulum sub A centro descriptum secent duae lineae rectae ab eodem B puncto extra circulum sumpto eductae. Vna BCD transiens per A centrum, altera BEF.