# In artem analyticem isagoge 65

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/65

Vnde partes exteriores secantium sint BC BE, interiores CDEF Sit autem BC minor mediâ proportionali inter BE E F. (Hoc autem accidet omninò, si quando EF est maior ipsâ BE, quoniam BC minima est incidentium circulo ab eodem B puncto, proportionalis autem media inter BE EF maior erit ipsâ BE.) Dico abs B posse duci eam propoitionalem ita vt incidat circulo, & vlterius porrecta ipsum quoque circulum secet. Circulum enim eundem tangat BG. Erit igitur BG maior proportionali inter BE EF. Nam est BG proportionalis inter BE & totam BF. Quare incidens educenda consistet inter puncta C G. Consistat sanè in H. Porrecta igitur BH vlterius secabit eundem circulum, vt pote in I. Et constat propositum. PROPOSITIO II. Si duae lineae rectae ab eodem puncto extra circulum eductae ipsum secent, vna per centrum, altera secus, Est secans prima ad secantem secundam, sicut pars exterior secundae ad partem exteriorem primae. Circulum sub A centro descriptum secent duae lineae rectae ab eodem B puncto extra circulum sumpto eductae. Vna BCD, altera BEF. Vnde partes exteriores secantium sint BCBE: Dico esse BD ad BF sicut BE ad BC. Ostensum est enim in elementis, id quod fit sub B D B C aequari ei quod sit sub BF BE. Quare constat propositum.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
