# In artem analyticem isagoge 67

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/67

Producatur autem BC in D, factâ BD duplâ ipsius BC, & iungatur DA cui agatur parallela BE indefinita, producatur etiam DB indefinitè in F, & ab A puncto ducatur ad duas BE BF rectà KAIGH secans ipsas quidem BE EF in punctis sk. G, H, ita vt GH sit aequalis ipsi AB, circulum verò in punctis I, K, quorum proximius ipsi H sit I. Dico continuè proportionales esse IK HB HI BC. Quoniam enim constructae sunt parallelae DA BG, ideò est vt HG ad HB ita GA ad BD. Est autem HG ad IK sicut BC ad BD, vt simplum videlicet ad duplum. Quare est vt IK ad HB ita GA od BC. Ipsi autem GA addatur GH, auferatur autem AI. Quoniam igitur GH AI sunt aequales, erunt quoque HI GA aequales. Ergo est vt IK ad HB ita HI ad BC. Ab H igitur puncto extra circulum sumpto eductae sunt duae rectę ipsum secantes, & quod fit sub exterioribus earundem partibus videlicet HB HI aequale est ei quod fit sub interioribus, videlicet IK BC. Quare partes exteriores permutatim sumptae sunt continuè proportionales, nempe IK HB HI BC. Datis igitur duabus lineis rectis Z, X, id est IK BC, inuentae sunt inter eas duae mediae continuè proportionales HB HI. Quod faciendum erat. τ ττ

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
