# In artem analyticem isagoge 7-2

François Viète, In artem analyticem isagoge, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/7-2

CAPVT III. PRima & perpetua lex aequalitatum seu proportionum, quae, quoniam de homogeneis concepta est, dicitur lex homogeneorum, haec est Homogenea homogeneis comparari. Nam quae sunt heterogenea, quomodo inter se adfecta sint, cognosci non potest, vt dicebat Adrastus. Itaque, Si magnitudo magnitudini additur, haec illi homogenea est. Si magnitudo magnitudini subducitur, haec illi homogenea est. Si magnitudo in magnitudinem ducitur, quae sit, huic & illi heterogenea est. Si magnitudo magnitudini adplicatur, haec illi heterogenea est. Quibus non attendisse causa fuit multae caliginis & caecutiei veterum Analystarum. 2 Magnitudines quae ex genere ad genus suâ vi proportionaliter adscendunt vel descendunt vocentur Scalares. Magnitudinum Scalarium prima est Latus, seu Radix. Quadratum. Cubus. Quadrato-quadratum. Quadrato-cubus. Cubo-cubus. Quadrato-quadrato-cubus. Quadrato cubo cubus. Cubo-cubo-cubus. Et eâ deinceps serie & methodo denominanda reliqua. 7 Genera magnitudinum comparatarum, vti de scalaribus enunciantur ordine, sunt. Longitudo latitudóue. Planum. Solidum. Plano-planum. Plano-solidum. Solido-solidum. Plano-plano- solidum. Plano solido-solidum. Solido- solido-solidum,

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
