Latin
PROPOSITIO VIII
François Viète, In artem analyticem isagoge 70
Unproofread scanNot analysed yet
Triangulum igitur aequicrurum est FGB, à cuius basis termino B ducta est BE ipsi BG cruri aequalis. Quare angulus BED triplus est anguli GBF seu GFB. Ipsius autem anguli GBF amplitudinem definit arcus GC. Quocirca ab arcu DE abscindantur arcus DH HI ipsi arcui CG aequales, &agantur rectae DH. HI. Ergo angulus EBD, id est A datus, sectus est trifariàm à rectis BH BI. Quod erat faciendum.