Latin
PROPOSITIO X
François Viète, In artem analyticem isagoge 71
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum, solidum sub tertiâ &adgregato quadratorum primae &secundae. Tertium, solidum sub compositâ ex primâ &tertiâ &quadrato secundae. Quoniam enim ostensum est esse primam ad tertiam sicut adgregatum quadratorum primae &secundae ad adgregatum quadratorum secundae &tertiae, primum autem quod propositum est solidum est ipsum quod fit sub extremis analogiae terminis, secundum verò quod fit sub mediis, ideò primum &secundum aequalia sunt. Aeque quoniam ostensum est esse vt primam ad compositam ex secunda &tertia, ita quadratum secundae ad adgregatum quadratorum secundae &tertiae, primum autem quod propositum est solidum rursus est ipsum quod fit sub extremis analogiae terminis, tertium verò quod fit sub mediis, ideò primum &tertium aequalia sunt. Atque ideò tertium aequale est secundo.