# In artem analyticem isagoge 71

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/71

Secundum, solidum sub tertiâ & adgregato quadratorum primae & secundae. Tertium, solidum sub compositâ ex primâ & tertiâ & quadrato secundae. Quoniam enim ostensum est esse primam ad tertiam sicut adgregatum quadratorum primae & secundae ad adgregatum quadratorum secundae & tertiae, primum autem quod propositum est solidum est ipsum quod fit sub extremis analogiae terminis, secundum verò quod fit sub mediis, ideò primum & secundum aequalia sunt. Aeque quoniam ostensum est esse vt primam ad compositam ex secunda & tertia, ita quadratum secundae ad adgregatum quadratorum secundae & tertiae, primum autem quod propositum est solidum rursus est ipsum quod fit sub extremis analogiae terminis, tertium verò quod fit sub mediis, ideò primum & tertium aequalia sunt. Atque ideò tertium aequale est secundo.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
