Latin
PROPOSITIO
François Viète, In artem analyticem isagoge 72
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si fuerint tres lineae rectae proportionales, tria adfecta solida, quae ab iis fiunt, sunt aequalia, Primum, cubus compositae ex prima &tertia, minùs solidò sub eadem compositâ &adgregato quadratorum è tribus. Secundum, solidum sub primâ &adgregato quadratorum secundae &tertiae, minùs cubo è primâ. Tertium, solidum sub tertiâ &adgregato quadratorum secundae &primae, minùs cubo è tertiâ. Cùm solida quibus adaequantur aequalia sint ex antecedente Consectario. Itaque aequalia sunt inter se.