# In artem analyticem isagoge 72-2

François Viète, In artem analyticem isagoge, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/72-2

PROPOSITIO XV. Si è circumferentiâ circuli cadant in diametrum perpendiculares duae, vna in centro, altera extra centrum, & ad perpendicularem in centro agatur ex puncto incidentiae perpendicularis alterius linea recta faciens cum diametro angulum aequalem trienti recti, à puncto autem quo acta illa secat perpendicularem in centro ducatur alia linea recta ad angulum semicirculi, Triplum quadratum huius aequale est tam quadrato perpendicularis quae incidit extra centrum, quàm quadratis segmentorum diametri, inter quae perpendicularis illa media est proportionalis. Sit diameter circuli ABG, à cuius circumferentiâ cadat perpendiculariter DB, & fit AB minus segmentum, BC majus, E vero centrum. Sed & cadat quoque è circumferentiâ perpendiculariter. FE, & ex B ducatur recta BG, ita vt angulus GBE sit aequalis trienti recti, vnde fiat BG dupla ipsius GE, & iungatur AG. Dico triplum quadratum ex AG aequari quadrato ex DB vnà cum quadrato ex AB & quadrato ex BC. Quadratum enim ex AB aequale est quadrato ex AE & quadrato ex BE, minùs eo quod fit sub AE BE bis. Quadratum autem ex BC aequale est quadrato ex BE, & quadrato ex EC, vnà cum eo quod fit sub BE EC bis. Et sunt aequales AE EC. Quare quadratum ex AB vnà cum quadrato ex BC aequatur duplo quadrato ex AE, & duplo quadrato ex BE. Addatur vtrobique quadratum ex DB. (Ipsum vero quadratum ex DB adiunctum quadrato ex BE aequale est quadrato ex AE.) Quadrata igitur ex AB, BC, DB adgregata valebunt quadratum triplum ex AE, vnà cum quadrato semel ex BE. Quoniam autem GE construitur dupla ipsius BG, est quadratum ex BE triplum quadratum ex GE. Quadratum autem ex AE adiectum quadrato ex BE valet quadratum ex AG. Triplum igitur quadratum ex AG aequale est quadrato ex DB vnà cum quadrato ex AB & quadrato ex BC. Quod erat ostendendum.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
