# In artem analyticem isagoge 76.1-4

François Viète, In artem analyticem isagoge, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/76.1

PROPOSITIO XIX. Diametrum circuli ita continuare vt sit continuatio ad semidiametrum adiunctam continuationi, sicut quadratum semidiametri ad quadratum continuatae diametri. Sub A centro, diametro BA C describatur circulus, & sumatur CD triens diametri, & arcus CE triens semicircumferentiae, seu aliter, arcus hexagoni. Et connectatur. ED, AF, & a puncto F in CB productam ducatur FG cui agatur parallela semidiameter ita vt HG sit semidiametro AB seu A C aequalis. secans circumferentiam in H, EI secans CG in I. Dico factum esse quod oportuit, esse Ipsi autem FG parallela agatur enim vt IB ad IA ita quadratum ex AB ad quadratum ex IC. Iungatur enim AH, & ipsi parallela agatur DK, & in BC continuatâ ponatur EL ipsi DE aequalis. Quoniam igitur trianguli GHA crura GH HA aequalia sunt, & à basis termino A educta est AF ipsi GH cruri aequalis. Angulus FA C fit triplus anguli HAG. Triangulis autem GHA HAF similia sunt triangula IKD KDE, & IBI ADMLIC triangulum aequicrurum est IKD. Sed & constructum aequicrurum quoque est triangulum. DEL, & sunt crura DE EL cruribus IK KD aequalia, & angulus EDL seu ELD, anguli KID, seu KDI triplus. Quare cubus ex ID minùs solido triplo sub ID & quadrato ex IK seu DE aequale est solido sub DL & eodem quadrato ex DE. Est autem AD triens semidiametri AB, & cùm ex ED cadet in diametrum perpendicularis DM, sit DM sextans semidiametri. dodrantem verò quadrati ex AB aequabit quadratum ex EM, quod quidem quadratum ex EM adiunctum quadrato ex DM valet quadratum ex DE. Quadratum igitur ex DE aequat dodrantem quadrati ex AB plus tricesimâ sextâ eiusdem. Et est quadratum ex AB ad quadratum ex DE sicut nouem ad septem. Itaque triplum quadratum ex DE aequale est quadrato septupartiente tertias ex AB. Solidum verò sub: DL & quadrato ex DE aequabitur cubo septupartiente vicesimas septimas ex AB. Quare cubus ex ID minùs solido sub ID & quadrato septupartiente tertias ex AB, aequale est Cubo septupartiente vicesimas septimas ex AB. Atque hoc esto primum illatum.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
