Latin
PROPOSITIO XXIIII
François Viète, In artem analyticem isagoge 79
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIIII. In dato circulo Heptagonum aequilaterum, &aequiangulum describere. Sit datus circulus cuius A centrum, diameter BAC. oportet in dato circulo Heptagonum aequilaterum &aequiangulum describere. DB ad DA sit vt quadratum ex AB Diameter CB continuetur in D ita vt ad quadratum ex DC, &in circumferentiâ ponatur DE aequalis semidiametro. Dico EB esse arcum Heptagoni, id est, septimam partem totius circumferentiae. Secet enim DE ipsum quoque circulum in F, &iungantur semidiametri AE AF. Est igitur triangulum DEA aequicrurum &ita constitutum, vt differentia basis &cruris ad basim est sicut quadratum cruris ad quadratum compositae ex crure &base. Quare recta AF ipsi cruri aequalis secat bifariàm angulum ad basim, ideoque qualium duo recti sunt partium septem, talium angulus EAD est duarum. D Qualium vero quatuor recti sunt septem, id est tota circumferentia, talium angulus EAD est vna. Ipsius autem anguli EAD amplitudinem definit arcus EB. Quare arcus EB est septima pars totius circumferentiae. Subtendatur igitur septies. Ergo in dato circulo inscriptum est heptagonum aequilaterum &aequiangulum. Quod facere oportebat. Aliter In dato circulo Heptagonum aequilaterum &aequiangulum describere. Sit datus circulus ABCDEFG. Oportet in ABCDEFG circulo Heptagonum aequilaterum &aequiangulum describere. Exponatur triangulum aequicrurum HIK habens vtrumque eorum qui sunt ad I, K angulorum triplum reliqui eius anguli qui est ad H, &describatur in circulo ABCDEFC triangulum triangulo HIK aequiangulum, &sit illud ADE, ita vt angulo quidem qui est ad H aequalis sit angulus DAE, vtrique verò ipsorum qui ad I, K sit aequalis vterque ADE AED. &vterque igitur ADE AED anguli DAE est triplus. Quare vterque arcus AD AE ipsius arcus DE est quoque triplus &horum AD AE arcuum trientis erunt ipsi DE arcui aequales. Sunto igitur trientes illi AB BC CD AG GF FE, &subtendantur. Ergo in dato circulo descriptum est heptagonum aequilaterum &aequiangulum. Quod facere oportebat. Sit ed by C Sit hypotenusa 190, 000, 000 angulus rectus, VII partium, ita triangula rectangula septimarum se habent. Vuj Suij vij Posito nempe Z crure trianguli aequicruri, cuius angulus ad verticem sesquialter est vtriusque angulorum ad basim, A cubus, plus Z in A quadratum, plus Z quadrato bis in A, aequatur Z cubo. Et fit A basis eiusdem trianguli.