Latin
CAPVT III
François Viète, In artem analyticem isagoge 8
Unproofread scanNot analysed yet
&eâ deinceps serie &methodo denominanda reliqua. 8 Ex serie scalarum gradus altior, in quo consistit comparata magnitudo exinde à latere, vocatur potestas. Reliquę inferiores scalares sunt gradus parodici ad potestatem. Pura est potestas cùm adfectione vacat. Adfecta, cui homogeneum sub parodico ad potestatem gradu &adscitâ coefficiente magnitudine immiscetur. 10 Magnitudines adscititię sub quibus &gradu paradico fit potestati quid homogeneum ad eam adficiendum dicuntor Sub-graduales. De praeceptis Logistices speciosae. CAPVT. IIII. Ogistice numerosa est quae per numeros, Speciosa quae per species seu rerum formas Lexhibetur, vt pote per Alphabetica elementa. Logistices speciosae canonica praecepta sunt quatuor, vt numerosae.