# In artem analyticem isagoge 8-2

François Viète, In artem analyticem isagoge, PRAECEPTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/8-2

PRAECEPTVM Magnitudinem magnitudini addere. Sunto duae magnitudines A & B. Oportet alteram alteri addere. Quoniam igitur magnitudo magnitudini addenda est, homogeneę autem heterogeneas non adficiunt, sunt quae proponuntur addendae duae magnitudines homogeneae. Plùs autem vel minùs non constituunt genera diuersa. Quare nota copulae, seu adiunctionis commode addentur & adgregatae erunt A plus B, siquidem sint simplices longitudines latitudinésue. Sed si adscendant per expositam scalam, vel adscendentibus genere communicent, sua quae congruit designabuntur denominatione, veluti dicetur A Quadratum plus B plano, vel A cubus plus B solido, & similiter in reliquis. Solent autem Analystae symbolo —– adfectionem adiunctionis indicare. PRAECEPTVM II. Magnitudinem magnitudini subducere. Sunto duae magnitudines A & B, illa major, haec minor. Oportet minorem à majore subducere. Quoniam igitur magnitudo magnitudini subducenda est, homogeneae autem magnitudines heterogeneas non adficiunt, sunt quae proponuntur duae magnitudines homogeneae. Plùs autem vel minùs non constituunt genera diuersa. Quare nota disiunctionis seu multae commodè minoris a maiore fiet subductio & disiunctae erunt A minùs B, siquidem sint simplices longitudines latitudinésue. Sed si adscendant per expositam scalam vel adscendentibus genere communicent, suâ quae congruit designabuntur denominatione, veluti dicetur A quadratum minus B plano, vel A cubus minùs B solido, & similiter in reliquis.

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
