# In artem analyticem isagoge 80

François Viète, In artem analyticem isagoge, ZIAIN. IC –IQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/80

ZIAIN. IC –IQ Sit autem in numeris 2 N, aequatur Per reductionem verò, E cubus, minùs Z quadrato 21 in E, aequatur Z cubo 7. Et fit E composita ex tripla base illius trianguli & crure. Sit autem in numeris Z I. EIN. IC– 21 N aequatur 7. PROPOSITIO XXV. & est Consectarium generale. Generaliter id verum est, opere saltem alterutro; vel constructionis duarum mediarum continuè proportionalium inter datas, vel sectionis anguli in tres partes aequales, omnia problemata, alioqui non solubilia, explicari, in quibus Cubi solidis, vel Quadrato-quadrata plano-planis sine adfectione vel cum adfectione adaequantur. Enimuero ostensum est in tractatu de aequationum recognitione aequationes Quadrato-quadratorum ad aequationes Cuborum reduci. Cubos verò adfectos sub Quadrato, ad Cubos adfectos sub latere. Rursus, adfectos Cubos sub latere reduci ad Cubos puros. Adfectos verò Cubos sub latere negatè ita demum reduci ad puros, cum solidum, à quo adficitur Cubus, negatur de Cubo, & praetereà triens plani coefficientis cum latere adficiens solidum cedit quadrato semissis latitudinis oriundae ex adplicatione adfecti Cubi ad praedictum trientem. de quâ quaeritur, Cubus proponitur aequari B quaIn Cubis igitur puris, vt pote cum A, extremae in serie quatuor continuè proportionalium, drato in D, intelligentur & harum A, de qua quaeritur esse secunda. In Cubis autem ita adfectis sub latere negatè, vt triens plani coefficientis cum latere adficiens solidum praestet quadrato latitudinis semissis oriundae ex adplicatione adfecti Cubi ad praedictum cubus, minùs B quadrato ter in A, proponitur aequari B trientem, vt pote, cum A bis, & B praestat ipsi D, Duo intelligentur proponi triangula aequicrura, quadrato in & ipsa cruribus aequalia alterum alteri, quorum secundi angulus, qui est ad basim, intelligitur triplus ad angulum, qui est ad basim primi, & basis secundi esse D, crus verò B. A autem de quâ quaeritur, esse basis primi. In Cubis denique ita adfectis, vt ipsi de adficiente solido negantur, vt pote, cum B quadratum ter in E, minùs E cubo aequabitur B quadrato in D bis, Eâdem stante constructione, quae in antecedente formulâ exposita est, E, de quâ quaeritur, fiet basis dimidiaprimi, multata continuataue longitudine eius, cuius quadratum aequale est triplo quadrato altitudinis primi. Quod enim in triangulo aequicruro crus semper majus sit base dimidiâ vel ex eo euidens fit, quòd altitudo secet basim bifariam. Itaque cruris quadratum praestat quadrato dimidiae per ipsius altitudinis quadratum. Atque adeò duobus problematis aequationes Cuborum omnes, & Quadrato-quadratorum cuiuscumque adfectionis alioqui non solubiles explicabuntur, vnâ inuentione duarum mediarum inter datas, alterâ anguli dati in tres aequales partes sectione. Quod animaduertisse fuit operae- precium. creuscune SYAATS

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
