Latin
PRAECEPTVM
François Viète, In artem analyticem isagoge 9
Unproofread scanNot analysed yet
Neque aliter opus fit si ipsa magnitudo quae subducenda est iam adfecta sit, cùm totum &partes diuerso iure non debeant censeri, vt si ab A subtrahenda sit B plus D, residua erit A minus B, minus D, subductis sigillatim magnitudinibus B &D. Atsiiam negetur D de ipsa B, &B minus D ab A subtrahenda sit, Residua erit A minus B plus D, quoniam subtrahendo B magnitudinem subtrahitur plus aequo per magnitudinem D ideò additione illius compensandum. Solent autem Analystae Symbolo -adfectionem multae indicare. Et haec λεί ψις est Diophanto, vt adfectio adiunctionis ὑπαρξις. Cùm autem non proponitur vtra magnitudo sit maior vel minor, &tamen subductio facienda est, nota differentię est -id est, minùs incertò, vt propositis A quadrato &B plano, differentia erit A quadrato. quadrarum ====B plano, vel B planum A