# In artem analyticem isagoge 9

François Viète, In artem analyticem isagoge, PRAECEPTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9

Neque aliter opus fit si ipsa magnitudo quae subducenda est iam adfecta sit, cùm totum & partes diuerso iure non debeant censeri, vt si ab A subtrahenda sit B plus D, residua erit A minus B, minus D, subductis sigillatim magnitudinibus B & D. Atsiiam negetur D de ipsa B, & B minus D ab A subtrahenda sit, Residua erit A minus B plus D, quoniam subtrahendo B magnitudinem subtrahitur plus aequo per magnitudinem D ideò additione illius compensandum. Solent autem Analystae Symbolo - adfectionem multae indicare. Et haec λεί ψις est Diophanto, vt adfectio adiunctionis ὑπαρξις. Cùm autem non proponitur vtra magnitudo sit maior vel minor, & tamen subductio facienda est, nota differentię est - id est, minùs incertò, vt propositis A quadrato & B plano, differentia erit A quadrato. quadrarum ==== B plano, vel B planum A

---

François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge.
