Latin
ZETETICVM
François Viète, Zeteticorum libri quinque 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM II. Datâ mediâ trium proportionalium, &adgregato extremarum inuenire extremas. Illud quoque Problema iam ante expositum est, videlicet. Dato Rectangulo sub lateribus &adgregato laterum inuenire latera. Sit media 12, adgregatum extremarum 26, minor extrema est 8, maior 28. ZETETICVM III. Dato perpendiculo trianguli rectanguli, &differentiâ basis &hypotenusae inuenire basim &hypotenusam. Et hoc quoque problema iam expositum est. Ipsum enim est, Datâ differentiâ quadratorum &differentiâ laterum inuenire latera. Quadratum enim perpendiculi est differentia quadrati hypotenusae à quadrato basis. Sit nempe datum trianguli rectanguli perpendiculum D, B verò differentiâ basis &hypotenusae. Oportet inuenire basim &hypotenusam. Summa perpendiculi &hypotenusae esto A. Igitur B in A aequabitur D quaD quadratum aequabitur A. Datâ autem differentia laterum &summa eodrato, atque ideo rumdem dantur latera.