# Zeteticorum libri quinque 11-2

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/11-2

ZETETICVM II. Datâ mediâ trium proportionalium, & adgregato extremarum inuenire extremas. Illud quoque Problema iam ante expositum est, videlicet. Dato Rectangulo sub lateribus & adgregato laterum inuenire latera. Sit media 12, adgregatum extremarum 26, minor extrema est 8, maior 28. ZETETICVM III. Dato perpendiculo trianguli rectanguli, & differentiâ basis & hypotenusae inuenire basim & hypotenusam. Et hoc quoque problema iam expositum est. Ipsum enim est, Datâ differentiâ quadratorum & differentiâ laterum inuenire latera. Quadratum enim perpendiculi est differentia quadrati hypotenusae à quadrato basis. Sit nempe datum trianguli rectanguli perpendiculum D, B verò differentiâ basis & hypotenusae. Oportet inuenire basim & hypotenusam. Summa perpendiculi & hypotenusae esto A. Igitur B in A aequabitur D quaD quadratum aequabitur A. Datâ autem differentia laterum & summa eodrato, atque ideo rumdem dantur latera.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
