# Zeteticorum libri quinque 11

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/11

FRANCISCI VIETAE ZETETICORVM LIBER TERTIVS. ZETETICVM I. ATA mediâ trium proportionalium linearum rectarum & edifferentiâ extremarum inuenire extremas. ib α. At verò extremae proportionales sunt vt latera. Mediae verò quadratum est Eipsum Rectangulum sub lateribus. Iam autem expositum est, Dato Rectangulo sub lateribus, & differentiâ laterum inuenire latera. Itaque quadratum differentiae dimidiae extremarum adiunctum mediae quadrato aequatur quadrato adgregati dimidij extremarum. Sit differentia extremarum 10 media 12. minor extrema est 8. maior 18.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
