# Zeteticorum libri quinque 13-3

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/13-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/13-3

ZETETICVM Xi r siil sti i 8 Dato adgregato quadratorum à singulis tribus proportionalibus, atque eâ in serie extremarum vnâ, inuenitur altera extrema. Enimuerò Adgregatum illud quadratorum, multatum dodrante quadrati extremae datae, aequale est quadrato compositae ex dimidio datae extremae, & alterâ totâ de quâ quaeritur. Id autem ita perspicuè iam inuentum est, & demonstratum, vt nouo non sit opus processu. Adgregatum quadratorum à tribus proportionalibus sit, 21, harum autem extrema maior sit 4. Igitur 12 id est 9, est quadratum compositae ex 2 & minore quaesita.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
