Latin
LIBER
François Viète, Zeteticorum libri quinque 17
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER ZETETICVM VI. Inuenire numero duo quadrata distantia dato interuallo. inuenire numero duo quadrata distantia perSit datum interuallum B planum. Oportet B planum. Est igitur B planum quadratum à base trianguli rectanguli, &quaeruntur quadrata hypotenusae &perpendiculi rationalia, quae distabunt per datum basis quadratum. At vero basis proportionalis est inter differentiam perpendiculi &hypotenusae &adgregatum eorumdem laterum. Quare adsumatur quaecumque rationalis longitudo ad quam adplicetur B planum orietur quoque latitudo rationalis. Longitudo itaque ad quam facta adplicatio est, si quidem latitudine sit maior, erit differentia perpendiculi &hypotenusae, latitudo vero ipsa, adgregatum &è conuerso. Atque adeò habebuntur numero perpendiculum &hypotenusa. ALITER A quadratum sit quadratum vnum è quaesitis, vt pote quadratum perpendiculi. Ergo A quadratum, plùs B plano aequabitur quadrato, videlicet hypotenusae. Sit illud abs A– D. Vnde sit differentiâ inter perpendiculum &hypotenusam A quadratum, –D in A bis, –D quadrato aequabitur A quadrato, –B plano. Quâ aequalitate B planum ordinatâ] –D quadrito &aequabitur A. B eg. Vnde THEOREMA. Si quadratum lateris primi circa rectum, multatum quadrato differentiae inter latus secundum &hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi lateri secundo circa rectum aequalis. ALITER E quadratum sit vnum è quaesitis, vt pote quadratum hypotenusae. Ergo E quadratumB plano aequabitur alteri quadrato, nimirum quadrato perpendiculi. Sit abs E– D, vnde sit D differentiâ inter perpendiculum &hypotenusam. Ergo E quadratum, D in E bis, –D quadrato aequabitur E quadrato, –B plano. D quadratum S–E planum Et omnibus bene ordinatis aequabitur E. b oi. Vnde