# Zeteticorum libri quinque 17-4

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/17-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/17-4

Sit B planum 192, Dplanum 128. Differentia est 64 quadruplum Rectangulum sub duobus lateribus. Simplum ideo est 16, factum abs lateribus 1 & 16, quorum summa 17, differentia 15, & cum à summae quadrato 289, aufertur 192, relinquit 97. Ergo 192 – 97 facit quadratum adgregati laterum, quod est 289 & 128 – 97 consequenter facit quadratum differentiae quod est 225. Itaque Problemati satisfit. Potuit autem opus quoque ita peragi. Quoniam siue B plano, siue D plano adijciendum est idem planum vt efficiatur Quadratum. Planum illud sit A quadratum – B plano. Cum igitur ei addetur B planum fiet quadratum nempe A quadratum. Superest igitur vt D planum – A quadrato – B plano aequetur quadrato. Effingatur abs F–A. Ergo A quadratum – F quadrato – F in A bis aequabitur D plano – A quadrato – B plano. Qua F quadratum, E plano aequalitate bene ordinatâ, EEplano aequabitur A. Sit B planum 18. D planum 9. F 9. Fit A 5. Planum addititium 7, quod additum ad 18 facit Io ad o facit 16. quadrata ab 5 & 4.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
