# Zeteticorum libri quinque 17

François Viète, Zeteticorum libri quinque, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/17

LIBER ZETETICVM VI. Inuenire numero duo quadrata distantia dato interuallo. inuenire numero duo quadrata distantia perSit datum interuallum B planum. Oportet B planum. Est igitur B planum quadratum à base trianguli rectanguli, & quaeruntur quadrata hypotenusae & perpendiculi rationalia, quae distabunt per datum basis quadratum. At vero basis proportionalis est inter differentiam perpendiculi & hypotenusae & adgregatum eorumdem laterum. Quare adsumatur quaecumque rationalis longitudo ad quam adplicetur B planum orietur quoque latitudo rationalis. Longitudo itaque ad quam facta adplicatio est, si quidem latitudine sit maior, erit differentia perpendiculi & hypotenusae, latitudo vero ipsa, adgregatum & è conuerso. Atque adeò habebuntur numero perpendiculum & hypotenusa. ALITER A quadratum sit quadratum vnum è quaesitis, vt pote quadratum perpendiculi. Ergo A quadratum, plùs B plano aequabitur quadrato, videlicet hypotenusae. Sit illud abs A– D. Vnde sit differentiâ inter perpendiculum & hypotenusam A quadratum, – D in A bis, – D quadrato aequabitur A quadrato, – B plano. Quâ aequalitate B planum ordinatâ] –D quadrito & aequabitur A. B eg. Vnde THEOREMA. Si quadratum lateris primi circa rectum, multatum quadrato differentiae inter latus secundum & hypotenusam adplicetur ad duplum illius differentiae, latitudo quae oritur, erit ipsi lateri secundo circa rectum aequalis. ALITER E quadratum sit vnum è quaesitis, vt pote quadratum hypotenusae. Ergo E quadratumB plano aequabitur alteri quadrato, nimirum quadrato perpendiculi. Sit abs E– D, vnde sit D differentiâ inter perpendiculum & hypotenusam. Ergo E quadratum, D in E bis, – D quadrato aequabitur E quadrato, –B plano. D quadratum S–E planum Et omnibus bene ordinatis aequabitur E. b oi. Vnde

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
