# Zeteticorum libri quinque 18

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/18

Ergo E quadratum –i. D plano aequabitur A. plano Rursus obuoluta est lelectio F, vt A latitudinis ortiuae quadratum cedat siue B plano siue D plano. Quare duplex potius ordinanda aequalitas. Nempe Planum ablatitium esto A planum. Ergo B planum – A plano aequatur Quadrato, & D planum – A plano aequatur Quadrato. Sit B planum majus D plano. differentia horum est B planum – D plano. Quare B planum – D plano intelligetur quadruplum Rectangulum sub lateribus, B planum – A plano summae illorum laterum quadratum D planum – A plano differentiae illorum laterum quadratum. Ipsum verò A planum est excessus quo B planum praestat quadrato adgregati vel D planum quadrato differentiae. Sit igitur latus vnum G, idemque majus differentiâ B plani & D plani vel minus adgregaE planum to, alterum erit –Eplans, & horum summae quadratum cum auferetur abs B plano, vel quadratum differentiae abs D plano, residuum erit A planum. Sit B planum 44, D 36, GI latus vnum, oritur 2 latus alterum, summa laterum 3. Differentia I quadrata 9 & 1. Planum igitur ablatitium 35, quod cum auferetur abs 44 relinquit 9 cum autem à 36 relinquit 1.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
