Latin
ZETETICVM III
François Viète, Zeteticorum libri quinque 2
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM III. Datâ summâ laterum, &ratione eorumdem inuenire latera. Sit data summa duorum laterum G. &ratio minoris ad majus vt R ad S. Oportet inuenire latera. Latus minus esto A. Ergo latus majus erit G–A. Quare est A ad G-A vt R ad S. Quo analogismo resoluto S in A aequabitur R in G, –R in A. Et factâ secundum artem translatione, S in A –R in A aequabitur R in G. Vnde erit vt S –R ad R ita G ad A. Vel, latus majus esto E latus minus erit G–E. Quare vt E ad G–E, ita S ad R. Quo analogismo resoluto R in E aequatur S in G, –S in E. Et factâ secundum artem translatione, S in E, –R in E aequabitur S in G. Vnde erit vt S –R ad S, ita G ad E. Datâ igitur summâ duorum laterum &ratione eorumdem dantur latera. Est enim Vt summa similium duorum laterum ad simile latus maius minúsue, ita summa laterum verorum ad latus verum maius minúsue. sit G6O. R 2. S 3. Aerit 24. E 36. ZETETICVM IIII. Datis duobus lateribus defficientibus à iusto, vnà cum ratione defectuum inuenire latus iustum. Sint data duo latera deficientia à iusto. primum B. secundum D. data quoque ratio defectus primi ad defectum secundi vt R ad S. Oportet inuenire latus iustum. Defectus primi esto A. Ergo B–A erit latus iustum. Quoniam autem est vt R ad S E inA erit quoque latus iusin E igitur. 8n erit defectus secundi, quare D —ita A ad —stum, &ideo D –212 aequabitur BA. Omnia in R. Ergo D in R, –S in A aequabitur B in R, –A in R. Et aequalitate ordinata D in R, =B in R aequabitur R in A, S S in A. Vnde erit R, =S ad R ita D, ad A =B. Vel, defectus secundi esto E. Ergo D –E erit latus iustum. Quoniam autem vt S ad R in I in E R in 1 Igitur ––crit defectus primi. Quare B --–erit quoque latus iuR ita E ad stum, &ideo aequabitur D –E. Omnia in S. Ergo B in S, –R in E aequabitur D in G, +S in E. Et aequalitata ordinatâ D in S, =B in S aequabitur R in E, Σ S in E. Vnde erit vt R =S ad S, ita D ad E =B. Datis igitur duobus lateribus deficientibus à iusto vnà cum ratione defectuum inuenitur latus iustum. Enimuero est Vt differentia similium defectuum ad similem defectum lateris primi vel secundi, ita differentia laterum deficientium vera (quae &defectuum) ad defectum verum lateris primi vel secundi. Quo defectu congruenter restituto fit latus iustum. sit B76 DARI