# Zeteticorum libri quinque 2-11

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-11

ZETETICVM. XVI. Rursus quoque Dato adgregato extremarum & adgregato mediarum in serie quatuor continuè proportionalium, inuenire continuè proportionales. Et istud esse, Dato adgregato laterum & adgregato Cuborum inuenire latera, euidens fiet per processum. Sit igitur data Z summa extremarum, & G summa mediarum in serie quatuor continuè proportionalium. Oportet inuenire continuè proportionales. Rectangulum sub mediis vel extremis est A planum. Et verò mediae maioris Cubus aequatur solido ab extrema maiore in rectangulum sub extremis. Et mediae minoris Cubus, solido ab extrema minore in rectangulum sub extremis.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
