# Zeteticorum libri quinque 2-7

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ALITER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-7

ALITER. Datis duobus lateribus vno deficiente à iusto altero iustum excedente vnà cum ratione defectus ad excessum inuenire latus iustum. Sint rursus data duo latera, vnum B deficiens à iusto, alterum D excedens iustum, data quoque ratio defectus ad excessum vt R ad S. Oportet inuenire latus iustum. Esto illud A. Ergo A–B erit defectus. Et D –A erit excessus. Quare est vt Aad D–A ita R ad S. Quo analogismo resoluto R in D minùs R in A aequatur in A minus S in B, factáque secundum artem translatione S in A, – R in A aequatur R in D, –S in B. R in Dy Itaque T– S in aequabitur A. Datis igitur duobus lateribus vno deficiente à iusto altero iustum excedente vnà cum ratione defectus ad excessum inuenitur latus iustum.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
