# Zeteticorum libri quinque 2-9

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/2-9

ZETETICVM Rursus, Datâ differentiâ extremarum, & differentiâ mediarum in serie quatuor continuè proportionalium, inuenire continuè proportionales. Et illud esse, Datâ differentiâ laterum, & differentiâ Cuborum inuenire latera, euidens fiet per processum. Sit igitur datâ D differentia extremarum, & B differentia mediarum in serie quatuor continuè proportionalium. Oportet inuenire quatuor continuè proportionales. Rectangulum sub mediis vel extremis esto A planum. Et vero mediae maioris Cubus aequatur solido ab extrema maiore in rectangulum sub extremis. Et mediae minoris Cubus, solido ab extrema minore in rectangulum sub extremis. Quare D in A planum aequabitur differentiae cuborum à mediis. Si autem à differentia Cuborum subducatur Cubus differentiae laterum, quod relinquetur aequale est solido triplo ex differentiâ laterum in rectangulum sub lateribus, vt adparet ex Genesi Cubi à differentiâ laterum. Quare D in I cubus A planum, minùs D Cubo aequabitur B in A planum. Quâ aequalitate ordinatâ + aequabitur A plano. Dato autem rectangulo sub lateribus, & differentiâ eorumdem danIIIƆ tur latera. Datâ igitur differentiâ extremarum, & differentiâ mediarum in serie quatuor continuè Enimuerò proportionalium dantur continuè proportionales. Est vt differentiâ extremarum, minùs triplo differentiae mediarum, ad differentiam mediarum, ita quadratum differentiae mediarum, Ad rectangulum sub mediis vel extremis. I &8 vel mediis 2 & 4. Sit D 7. B 2. Aplanum fit 8 rectangulum sub extremis II. IIII. III.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
